CCXLIV. 1359, August 30. Breslau. Bischof Preczlaw von Breslau inkorporiert dem Kloster die Kirchen zu Baitzen und Alt-Altmannsdorf mit ihren Einkünften. In nomine domini amen. Etsi christiane religionis statum et commodum teneamur prosequi ex iniuncto nobis officio, illorum tamen potius profectui intendimus, per quorum sedulum bonorum operum exercitium salus continuo queritur animarum. Hinc est, quod nos Preczlaus dei gratia episcopus Wratislaviensis ad perpertuam rei memoriam notum esse volumus universis tam presentibus quam futuris, quod cum considerato diversorum periculorum et turbationum incommodo, quod religiosi viri . . abbas et conventus monasterii in Camencz Cisterciensis ordinis nostre Wratislaviensis diocesis propter quondam . . dominos et heredes ville Byczan nuncupate vulgariter et site in districtu Munstirbergensi, qui eosdem multipliciter perturbarunt, hactenus graviter sunt perpessi, iidem . . abbas et conventus dictam villam in Byczan cum universis et singulis suis proventibus, fructibus et pertinentiis, in quibuscunque consistant, nostro speciali auxilio, quod quo ad hoc huic monasterio, cuius nos et nostri progenitores, quorum ibidem requiescunt corpora, fundatores existimus et patroni, devotione moti in nostrum et eorundem nostrorum progenitorum salutare remedium favorose impendimus, accedente etiam ad hoc beneplacito et consensu supremorum dominorum temporalium, pridem de dictorum heredum laycorum manibus rite et rationabiliter possidendam perpetuo comparassent fuissetque huiusmodi villa ipsi monasterio legittime et perpetuo applicata, et cum in eodem monasterio magna hucusque viguerit, prout viget hodie, regularis observantia discipline multaque ab olim in ipso monasterio hospitalitatum officia tam ex visitatione ducum et aliorum illius patrie nobilium ibidem propter tractatus, placita et statum ipsius patrie convolantium, quam etiam in elemosinarum largitionibus et aliis piis operibus consueverint exerceri, dictumque monasterium in loco basso constitutum propter aquarum circumquaque concurrentium et presertim fluvii seu torrentis Nysa vulgariter nuncupati inundantiam quasi intollerabilem, in tantum etiam, quod sepes, quibus ipsum monasterium undique circumdatur, aliquotiens penitus diruuntur, et cerevisia, alii liquores et res in ipsorum cellariis recondite destruuntur, ex eo magna susceperit dampna et pericula et continue huiusmodi fluvio et aquis se dilatantibus citra, ymmo in ipso percipiat, nec etiam . . abbas et conventus dicti monasterii de redditibus et bonis ad ipsum monasterium spectantibus possint inundationi huiusmodi resistere quovismodo, cum ibidem etiam octuaginta persone vel citra in regulare existant habitu, quarum sunt presbiteri quadraginta, et etiam . . abbas et conventus prefati et ipsum monasterium propter premissa et etiam edificiorum, quibus idem instauratur monasterium, gravem structuram paupertatis nimie oneribus sint oppressi, in tantum etiam, quod iidem abbas et conventus atque monasterium hospitalitatem solitam et alia, incumbentia non possunt onera supportare sine magna ipsius monasterii lesione, et cum nichilominus ecclesia parrochialis prefate ville in Byczan de presentatione et patronatu propter universitatem ville, cum qua huiusmodi ius patronatus transivit, existat monasterii memorati, predicti . . abbas et conventus suo proprio et ipsius monasterii nominibus nobis humiliter supplicarunt, quatenus pro relevandis ipsorum oneribus ex premissis rationibus, ipsam ecclesiam matricem in Byczan et filiam eius in Altmansdorph sitam cum earundem ecclesiarum fructibus, redditibus, decimis et pertinentiis universis dignaremus incorporare et applicare monasterio memorato. Nos advertentes commendabilem vitam, quam . . abbas et conventus ducunt prefati, et qua in odore bone conversationis se reddunt omnibus commendandos, supplicationibus ipsorum, prout iuste sunt, ex causis premissis favorabiliter inclinati, predictas ecclesias in Byczan matricem et filialem in Altmansdorph cum universis et singulis earum fructibus, redditibus, censibus, agris cultis et incultis, pensionibus, decimis, utilitatibus, obventionibus et pertinentiis, quibuscunque censeantur nominibus, que ad ecclesias pertinent memoratas, dicto monasterio atque . . abbati et conventni predictis et ipsorum usibus incorporamus, adiungimus et imperpetuum applicamus de consensu expresso fratrum nostrorum capituli Wratislaviensis ecclesie, voluntate pariter et assensu obtento in generali capitulo super hiis tractatu sollempni per ipsum capitulum sepius repetito, accedente nichilominus consensu . . rectoris moderni ecclesie supradicte, ita videlicet, quod, quotienscunque dictam ecclesiam in Byczan exnunc et inantea vacare de iure contigerit vel de facto, aliquem fratrem dicti monasterii ydoneum . . abbas et conventus prefati nobis aut nostris successoribus pro tempore . . episcopis Wratislaviensibus instituendum tamquam perpetuum vicarium ad eandem habeant ecclesiam presentare, quique vicarius nobis et ipsis successoribus nostris lege diocesana et iurisdictionis subesse debeat et supportare contributiones, prestationes et alia quelibet onera ecclesie, que incumbunt, quique vicarius perpetuus secum socium suis ordinis debet habere, qui curam secum gerat in tam matrice quam filia ecclesiis memoratis, et nichilominus sicut institutio predicti vicarii, sic et destitutio ad nos et successores nostros ex causa rationabili pertinebit. Debent etiam fructus subscripti pro sustentatione vicarii seu rectoris predicti congrua pertinere ad ipsum, videlicet duo mansi in Byczano et unus mansus in Altmansdorph et pulli ortorum; item missales annone in Altmansdorf septem maldrate, in Galnow quatuor maldrate, item in Pomeansdorph due maldrate et due mensure, item tota decima campestris ibidem in Pomeansdorph, item in Prokotinstein decima campestris, item in Galnaw fertones decimales excepto allodio, quod monasterium pro se colit, item ligna in silva, que Byczan vulgariter appellatur et est sita prope villam predictam pro usu cremandi sufficientia et quecunque oblationes fidelium et testamenta, que dicto vicario fuerint assignata. Ad prefatum vero monasterium ceteri fructus, videlicet decime campestres in villis Byczan, in Schrom et in Richenow, nec non fertones decimales in Altmansdorph, tota villa, et census ortorum et unus ferto super uno manso in Slawatindorph, qui ab ecclesia in Byczan venditus fuit, et alii fructus singuli ipsius ecclesie de cetero pertinebunt. Et ut hec omnia et singula firma et inviolabilia perseverent, nostrum et dicti nostri capituli sigilla presentibus sunt appensa in testimonium premissorum. Actum et datum Wratislavie III° Kalendas Septembris anno domini millesimo CCC° quinquagesimo nono in generali capitulo, quod in festo Decollationis s. Johannis baptiste celebrare consuevit; presentibus honorabilibus viris dominis: Petro de Luna preposito, Johanne de Luthmuschil cantore, Nicolao de Panewicz custode Wratislaviensibus, Petro de Bythum cantore ecclesie s. Crucis, Jacobo Augustini archidiacono Legnicensi, Laurentio Hartlibi, Petro de Gostina, Johanne de Lubek, Symone de Legnicz, Conrado de Koufungen, Ottone de Brunna, Philippo marschalci, Clemente de Wansow, Johanne Brunonis, Czamborio de Pogrella, Mathia de Panwiz, Alberto Spyckonis et Nicolao de Punekow, canonicis Wratislaviensibus, et Johanne, curie nostre notario, qui presentia habuit in commisso. Or. Perg, in zwei Ausfertigungen. An grünseidnen Fäden das Siegel des Bischofs und des Domkapitels bei A., an rothgrünseidnen bei B. In deutscher Uebersetzung bei Frömrich S. 80 flgd. Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.
Zamknij dokument |